monumenta.ch > Plinius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 83
{XXI} ex hoc genere sunt, ut diximus, cottana et caricae quaeque conscendendi navem adversus Parthos omen fecere M. Crasso venales praedicantes voce, Cavneae. omnia haec in Albense rus e Syria intulit L. Vitellius, qui postea censor fuit, cum legatus in ea provincia esset, novissimis Ti. Caesaris temporibus.